- ICARUS vel ICARIA
- ICARUS, vel ICARIAins. una Cycladum, quae prius Macris vocabatur, ac Doliche.De nomine Bochart. Icarus, inquit, est Icar, Plin. l. 4. c. 12. et l. 5. c. 31. ad verbum, ins. pascui. Quae Etymologia quam quadret, docebunt verba Strab. l. 10. Η῞ μὲν οὖν Ι᾿καρια ἔρημός ἐςτι, νομὰς δ᾿ ἔχει, καὶ χρῶνται αὐταῖς οἱ Σάμιοι. Tamen aliud etymon occurtit, quod huic merito praeferendum. Ins. haec olim Ichthyusa, vel Ichthyoessa dicta est. Athen. l. 1. c. 24. Ε᾿καλεῖτο δὲ καὶ Ι῎κμρος πρότερον ἰκθυόεςςα, διὰ τὸ εν αὐτῆ τῶ ἰχθύων πλῆθος. Inde Phoenicie dicta est I-caure, i. e. ins. Piscium. Vide quoque Icaria. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.